PRAESUL

PRAESUL
PRAESUL
dictus est apud Romanos primus inter Salios, Martis Sacerdotes, a praesiliendo, quod Saliis ancilia per urbem, cum cantu et tripudiis, circumterentibus praeiret et chroeam duceret. Becmannus, in Origin. LL. Inde vox ad Episcopos denotandos a Christianis translata. Apud Ambrosium, qui mire hâc voce delectatur, ipsi Deo tribuitur. passim. De Virginib. l. 1. Tum ipse pacis dominus, postquam validioribus brachiis commissa sibi vineta complexus palmites suos gemmare conspexerit, vultu praesule nascentibus fructibus auras temperat. Et l. 3. Hostiam immolarer Deo, praesuli suorum triumphorum. Idem Exhortat. ad Virg. Quam Sacerdotali munere offero ut supra hanc domum tuam, supra haec —— altaria —— quottidianus praesul intendas. Et de obitis Valentiniani, Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus praesul adsistat etc. Idem facit Hegesippus, l. 1. c. 43. Audi Rex, Deô praesule, qui solus mihi veritatis arbiter est. Vide plura apud Gronov. Observ. in Eccl. c. 1. Ad Praesulem Saliorum ut redeam, distinguit haec tria in Saliatu munera Capitolin. Praesulis, Vatis et Magistri, in Marco, c. 4. Fuit in eo Sacerdotio et Praesul et Vates et Magister, et multos inauguravit atque exauctoravit, nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset. Ubi Salmasio Praesul est, quem Prosaltorem veteres Glossae vocant, ὀ εν τοῖς ἱεροῖς προορχούμειος. Vates, est ὁμνῳδὸς; Licet enim omnes quidem Salii ὑμνευταὶ, cantores essent et χορευταὶ, saltatores, tamen ut inter hos erat Praesul, sic inter illos ille quem Vatem per excellentiam appellat Capitolinus. Hic carmen canebat Saliare, aut saltem praecinebat. Magister tandem ἔξαρχος est, ad quem videtur spectâsse et inaugurandi et exaugurandi potestas. Ad omnes autem carminum et examentorum cura pariter pertinebat. Vide Salmas Not. ad d. l. Eiusdem originis Praesultatio, apud Livium, l. 2. c. 36. Ludis (magnis) mane servum quidam paterfamiliae, nondum commisse spectaculô, sub fuerca caesum mediô egerat Circô, roepti inde ludi, velut ea res nihil ad Religionem pertinuisser. Haud ita multo post, Tib. Atinio, de plebe homini, somnium fuit Visus Iuppiter dicere, Sibi ludis praesultatorem displicuisse: nisi magnifice instaurarentur hi ludi, periculum urbi fore; iret, ea Consulibus nuntiaret etc. Sigonio est, qui quasi ludorum prima pars fuerit; qui antequam ludi committerentur, saltaverit, Not. ad d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Praesul — (röm. Ant.), Vorsteher …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Justinus Praesul, S. (14) — 14S. Justinus Praesul. (4. Aug.). Dieser ist in dem Martyrologium der Kölner Carthause am 15. März aufgeführt, ohne daß etwas anderes als sein Name genannt wird; deßhalb ward, weil auch bei Usuard eines Bischofs Justinus am 4. Aug. erwähnt wird,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • ARCHIPALATINUS Praesul — vide supra Archicapellanus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OLYMPIUS praesul — natione hispanus, inter Christianos scriptores commemoratur a Gennadio. Edidit librum adversus eos, qui naturae non arbitrio vitam referunt. Item unus ex Italiae Exarchis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gregorianik — Unter dem Gregorianischen Choral versteht man den einstimmigen, unbegleiteten, liturgischen Gesang der Römisch katholischen Kirche in lateinischer Sprache. Als gesungenes Wort Gottes ist er ein wesentlicher Bestandteil der liturgischen Handlung.… …   Deutsch Wikipedia

  • Gregorianisch — Unter dem Gregorianischen Choral versteht man den einstimmigen, unbegleiteten, liturgischen Gesang der Römisch katholischen Kirche in lateinischer Sprache. Als gesungenes Wort Gottes ist er ein wesentlicher Bestandteil der liturgischen Handlung.… …   Deutsch Wikipedia

  • Gregorianischer Choral — Unter dem Gregorianischen Choral versteht man den einstimmigen, unbegleiteten, liturgischen Gesang der Römisch katholischen Kirche in lateinischer Sprache. Als gesungenes Wort Gottes ist er ein wesentlicher Bestandteil der liturgischen Handlung.… …   Deutsch Wikipedia

  • Gregorianischer Gesang — Unter dem Gregorianischen Choral versteht man den einstimmigen, unbegleiteten, liturgischen Gesang der Römisch katholischen Kirche in lateinischer Sprache. Als gesungenes Wort Gottes ist er ein wesentlicher Bestandteil der liturgischen Handlung.… …   Deutsch Wikipedia

  • CYRILLUS — I. CYRILLUS Dalmatiae Praesul. II. CYRILLUS Diaconus Hehopolitanus (est autem Heliopolis civitas insignis ad Libanum sita) imperante Constantinô, plurima Ethnicorum idola contrivit, cuius rei illi memores sub Iuliano Imperatore, vivo ventrem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BONIFACIUS — I. BONIFACIUS Africae Comes, Augustino amicissimus, cum vitam monasticam amplexurus esser, ab hoc absterritus est, rebus iam in bello praeclare gestis inclitus. Mox ductâ uxore Arianâ, aliquid humani passus, epist. 70. Augustini elicuit, et ab… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”